NEWS ARCHIVE

Pápai Bulla a Görögkatolikus Metropólia megalapításáról

Pápai Bulla a Görögkatolikus Metropólia megalapításáról
2015. június 15. 11:53

Ecclesiae Metropolitana sui iuris Hungariae pro Christifidelibus Byzantini ritus conditur.

FRANCISCUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI

ad perpetuam rei memoriam.

In hac suprema Apostolorum Principis Cathedra positi, inter haud parvas nec paucas summi Apostolici ministerii Nostri curas magni momenti habendas esse censemus eas, quae ad Ecclesias Orientales pertinent, cum emineant ipsae vetusta ac memoranda historia, sana doctrina, praeclaris traditionibus et miris exemplis sanctitatis. Hisce igitur considerationibus edocti et Decessorum Nostrorum vestigia secuti, audito Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Apostolica potestate constituimus Ecclesiam Metropolitanam sui iuris Hungariae pro Christifidelibus Byzantini ritus, cui Archiepiscopus Metropolita Haidudoroghensis praesidet dum residentiae sedem in urbe Debrecensi ponimus et Ecclesiam Cathedralem in sacra aede Mariae Matris Dei a Patrocinio. Eius autem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis privilegiis et consuetudinibus quibuslibet etiam centenariis minime obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Martii, in sollemnitate Sancti Ioseph, Sponsi Beatae Mariae Virginis et Patroni Universalis Ecclesiae, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

Hajdúdorogi Egyházmegye hírarchívum

HERE YOU ARE:

BACK TO TOP


FOLLOW US ALSO IN THE SOCIAL MEDIA:

Széchenyi 2020 Beruházások

© 2015-2024 Eparchy of Nyíregyháza

Development: Gerner Attila, Zadubenszki Norbert